BIDUANA

BIDUANA
BIDUANA
feminarum bidui ieiunium, in Capitulis Caroli M. l. 5. c. 136. et alibi passim. Ordo Rom. l. 5. Biduanas omnes faciant, tam Episcopi, Monachi et Monachae, quam Canonici. Cuius ritus originem ab Apoftolis arcestere, visum est Rabano Mauro, quos biduô illô, quô Christus in sepuichro fuit detentus, ieiunâste scribit, Institut. Cleric. l. 2. c. 26. De biduanis ieiuniis, h. e. Feriâ 4. et Parasceve, nempe Feriâ 6 in Canonibus Apostolic. uti vocantur can. 68. ita sancitur: Si quis Episcopus et Presbyter aut Diaconus, aut Iector, aut Cantor, sacram quadragesimam Paschae aut quartam Feriam aut Parasceve non ieiunaverit, deponitor; praeterquam si imbecillitate impediatur corpois: si Laicus sit, communione privetur, apud Macros. Sed biduanum aut triduanum ieiunium non dictum esse, quum bis aut ter ieiunatur in hebdomade, sed cum biduô triduôque conti. nuô ab omni cibo abstinetur, colligere est ex Chrysostomo de Provid. Der l. 2 Vide utrumque Macrum in hierolex. et Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Biduāna — (lat.), zweitägiges Fasten, bes. die 2 letzten Tage vor Ostern …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Biduāna — (lat.), zweitägige Fasten, besonders die zwei letzten Tage vor Ostern …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • TRIDUANA — apud Hieron. Ep. 19. ad Fur. tridui ieiunium est, vide supra Biduana …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”